- SUDARIUM
- SUDARIUMlinteum operimentum, apud Antiquos, capitis hominis demortui; memoratur Ioh. c. 11. v. 44. ubi de Lazaro a CHRISTO resuscitato, Tum qui fuer at mortuus, prodiit pedes et manus vinctus fasciis, vultus autem eius Sudariô erat obvinctus. Et Ioh. c. 20. v. 7. ubi de CHRISTO ipso, Et Sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteis positum, sed seorsim involutum in unum locum. E quibus locis patet, licet Sudarium non omne fuerit tegmen capitis mortuorum, tegmen tamen hoc Sudarium dictum esse. Nam Pauli viventis Sudarium memorat Lucas, Actor. c. 19. v. 12. atque idcirco Proclus Orat. 19. quae Pauli encomium continer, ait Panli Epistolas fuisse salutis retia, linguami, Crucifixi tubam; plagas, universi orbis mideslam; Sudaria, ffalce; morborum. Similiter apud Lucam c. 19. v. 20. servus piger et incurius, refert Domino suo mnam, quam ait se habuisse in Sudario repositam. Suetonius quoque in Nerone, c. 51. ait eum plerumque ligatô circa collum Sudario prodiisse; ut alia omitram. Interim velum, quô hominis demortui caput obnubebatur, Sudarium appellatum esle, e locis supradictis apparet: Quo ipsum Neronis Sudarium apte omnino referas, quô obtectum eum Româ prodiisse, scribit Sueton. c. 48. ut qui se haberet pro conclamato, adeoque tegmen mortuale assumpserit, ut quidam volut: Aliis potius ut in fuga lateret, illud tum ad eo adhibitum, censentibus. Quidquid autem eius sit, ex c. 20. Iohann. v. 7. praedicto certum est, Sudarium a siadone, corpus totum contegente ac obvolvente, secernendum esse. Seorsim enim ibi linteamina exhibita, et seorsim Sudarium, quod fuerat supra caput, fuisle positum, legimus. De quo cum Pontificii Scriptores multa scribant, M. Attilô Sertanô in Syllab. Reliq. in Basilica Lateranensi; Quibusdam Taurini; aliis Vesontione apud Sequanos hodieque adservati, contendentibus:nihil addam, nisi acquiescere nos posse, in verbis laudatis; ultra quae Spiritus S. a suis Amanuensibus nihil consignarti de hoc capitis demortui, quod nec SERVATOR noster dedignatus est, operimento, voluit. Chifletius pro linteo alteram tantum cadaveris partem, a capite ad pedes usque, contegente et superinducto toti antico corpori, sed taeniis ad collum religato, sumit, apud Anselm. Solerium de Pileo c. 17. ubi multa de hoc capitis involucro disputat, iconem simul tum Lazari, tum CHRISTI, demortuorum et sepulchrali hôc tegmine opertorum, exhibens. Verum priorem sententiam fulcit Salmas. docens, fuisse breve aliquod textum, quo sudorem vultus extergebant, complectendo capiti aptum. Mediae Comoediae Poetis κἀψιδρώτιον- ἀπὸ τȏυ κάπτειν ἱδρῶτα. An ergo similiter sxdarium a sudore? --- Maris tamen Atticista in Lexico notat, apud Hermippum, veteris Comoediae Poetam, σωδάριον reperiri, eô sensu quô Σουδάριον vulgo tum in Graecia swnebatur. Vide eum ad Solin. p. 1211. Cum vero in triclinio discumbebant, habebant illud circa collum ligatum, uti ad Neronem Suetonii c. 51. adnotat Casaubon. ubi illum habitum discumbentium fuisle docet. Sed et, uti in Circo quosdam favoris signum orariis; sic sudarii iactatione alios, dedisle legimus. Utque in Ecclesiis Christianorum Diaconus Lectorem oratiô monebat, quando vel ad fideles vel ad catechumenos flectenda eslet oratio. Sic in Iudaeorum Synagogis legem e pulpito recitanti aderat aliquis, qui sudarium motitando populo signum dabat, ut Amen diceret. Apud eosdem iactatô sudariô, qui in Praetorii foribus stabat, ubi derei, qui ad supplicium educebatur, innocentia constitislet, exsecutionem impediebat sententiae latae, uti videre est apud Cl. Suicerum voce Ο᾿ράριον, et Auctores illi laudatos, uti supra passim: De Sudario vero, veste Sacerdotali in Ecclesia Romana quae alias Manipulus, it. Mapppula, Amalarium Eccles. Offic. l. 2. c. 24. iterumque Suicerum voce Αἢρ, et supra Aêr.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.